|
Regula Sancti Benedicti
Capitula Regulae
|
| Prologus |
| I
- De generibus monachorum |
| II
- Qualis debeat esse abbas |
| III
- De adhibendis ad consilium fratribus |
| IV
- Quae sunt instrumenta bonorum operum |
| V
- De oboedientia |
| VI
- De tacitunitate |
| VII
- De humilitate |
| VIII
- De officiis divinis in noctibus |
| IX
- Quanti psalmi dicendi sunt nocturnis horis |
| X
- Qualiter aestatis tempore agatur nocturna laus |
| XI
- Qualiter diebus dominicis vigiliae agantur |
| XII
- Quomodo matutinorum sollemnitas agatur |
| XIII
- Privatis diebus qualiter agantur matutini |
| XIV
- In nataliciis Sanctorum qualiter agantur vigiliae |
| XV
- Alleluia quibus temporibus dicatur |
| XVI
- Qualiter divina Opera per diem agantur |
| XVII
- Quot psalmi per easdem horas canendi sunt |
| XVIII
- Quo ordine ipsi psalmi dicendi sunt |
| XIX
- De disciplina psallendi |
| XX
- De reverentia orationis |
| XXI
- De decanis monasterii |
| XXII
- Quomodo dormiant monachi |
| XXIII
- De excommunicatione culparum |
| XXIV
- Qualis debet esse modus excommunicationis |
| XXV
- De gravioribus culpis |
| XXVI
- De his qui sineiussione iungunt se excommunicatis |
| XXVII
- Qualiter debeat abbas sollicitus esse circa excommunicatos |
| XXVIII
- De his qui saepius correpti emendare noluerint |
| XXIX
- Si debeant fratres exeuntes de monasterio iterum recipi |
| XXX
- De pueris minori aetate, qualiter corripiantur |
| XXXI
- De cellarario monasterii, qualis sit |
| XXXII
- De ferramentis vel rebus monasterii |
| XXXIII
- Si quid debeant monachi proprium habere |
| XXXIV
- Si omnes aequaliter debeant necessaria accipere |
| XXXV
- De septimanariis coquinae |
| XXXVI
- De infirmis fratribus |
| XXXVII
- De senibus vel infantibus |
| XXXVIII
- De hebdomadario lectore |
| XXXIX
- De mensura cibus |
| XL
- De mensura potus |
| XLI
- Quibus horis oportet reficere fratres |
| XLII
- Ut post completorium nemo loquatur |
| XLIII
- De his qui ad Opus Dei vel ad mensam tarde occurrunt |
| XLIV
- De his qui excommunicantur, quomodo satisfaciant |
| XLV
- De his qui falluntur in oratorio |
| XLVI
- De his qui in aliis quibuslibet rebus delinquunt |
| XLVII
- De significanda hora Operis Dei |
| XLVIII
- De opera manuum cotidiana |
| XLIX
- De Quadragesimae observatione |
| L
- De fratribus qui longe ab oratorio laborant aut in via sunt |
| LI
- De fratribus qui non longe satis proficiscuntur |
| LII
- De oratorio monasterii |
| LIII
- De hospitibus suscipiendis |
| LIV
- Si debeat monachus litteras vel aliquid suscipere |
| LV
- De vestiario vel calciario fratrum |
| LVI
- De mensa abbatis |
| LVII
- De artificibus monasterii |
| LVIII
- De disciplina suscipiendorum fratrum |
| LIX
- De filiis nobilium aut pauperum qui offeruntur |
| LX
- De sacerdotibus qui forte voluerint in monasterio habitare |
| LXI
- De monachis peregrinis, qualiter suscipiantur |
| LXII
- De sacerdotibus monasterii |
| LXIII
- De ordine congregationis |
| LXIV
- De ordinando abbate |
| LXV
- De praeposito monasteri |
| LXVI
- De ostiariis monasterii |
| LXVII
- De fratribus in viam directis |
| LXVIII
- Si fratri impossibilia iniungantur |
| LXIX
- Ut in monasterio non praesumat alter alterum defendere |
| LXX
- Ut non praesumat passim aliquis caedere |
| LXXI
- Ut oboedientes sibi sint invicem |
| LXXII
- De zelo bono quod debent monachi habere |
| LXXIII
- De hoc quod non omnis iustitiae observatio in hac sit regula constituta |
|
Prologus
-
Obsculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem
pii patris libenter excipe et efficaciter comple,
-
ut ad eum per oboedientiae laborem redeas, a quo per inoboedientiae desidiam
recesseras.
Ad te ergo nunc mihi sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis
voluntatibus, Domino Christo vero regi militaturus, oboedientiae fortissima
atque praeclara arma sumis.
-
In primis, ut quicquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima
oratione deposcas,
-
ut qui nos iam in filiorum dignatus est numero computare non debet aliquando
de malis actibus nostris contristari.
-
Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est ut non solum
iratus pater suos non aliquando filios exheredet,
-
sed nec, ut metuendus dominus irritatus a malis nostris, ut nequissimos
servos perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam.
-
Exsurgamus ergo tandem aliquando excitante nos scriptura ac dicente: Hora
est iam nos de somno surgere,
-
et apertis oculis nostris ad deificum lumen, attonitis auribus audiamus
divina cotidie clamans quid nos admonet vox dicens:
-
Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.
-
Et iterum: Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis.
-
Et quid dicit? Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos
-
Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant.
-
Et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium suum,
iterum dicit:
-
Quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos?
-
Quod si tu audiens respondeas: Ego, dicit tibi Deus:
-
Si vis habere veram et perpetuam vitam, prohibe linguam tuam a malo
et labia tua ne loquantur dolum; deverte a malo et fac bonum, inquire pacem
et sequere eam.
-
Et cum haec feceritis, oculi mei super vos et aures meas ad preces vestras,
et antequam me invocetis dicam vobis: Ecce adsum.
-
Quid dulcius nobis ab hac voce Domini invitantis nos, fratres carissimi?
-
Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae.
-
Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris, per
ducatum evangelii pergamus itinera eius, ut mereamur eum qui nos vocavit
in regnum suum videre.
-
In cuius regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus
curritur, minime pervenitur.
-
Sed interrogemus cum propheta Dominum dicentes ei: Domine, quis habitabit
in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo?
-
Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem et ostendentem
nobis viam ipsius tabernaculi,
-
dicens: Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam;
-
qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua;
-
qui non fecit proximo suo malum, qui opprobrium non accepit adversus
proximum suum;
-
qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi, cum ipsa suasione sua a conspectibus
cordis sui respuens, deduxit ad nihilum, et parvulos cogitatos eius
tenuit et allisit ad Christum;
-
qui, timentes Dominum, de bona observantia sua non se reddunt elatos, sed
ipsa in se bona non a se posse sed a Domino fieri existimantes,
-
operantem in se Dominum magnificant, illud cum propheta dicentes:
Non
nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam;
-
sicut nec Paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit,
dicens: Gratia Dei sum id quod sum;
-
et iterum ipse dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
-
Unde et Dominus in evangelio ait: Qui audit verba mea haec et facit
ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam super petram;
-
venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et
non cecidit, quia fundata erat super petram.
-
Haec complens Dominus exspectat nos cotidie his suis sanctis monitis factis
nos respondere debere.
-
Ideo nobis propter emendationem malorum huius vitae dies ad indutias relaxantur,
-
dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit?
-
Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed convertatur et vivat.
-
Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi eius,
audivimus habitandi praeceptum, sed si compleamus habitatoris officium.
-
Ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae praeceptorum oboedientiae
militanda,
-
et quod minus habet in nos natura possibile, rogemus Dominum ut gratiae
suae iubeat nobis adiutorium ministrare.
-
Et si, fugientes gehennae poenas, ad vitam volumus pervenire perpetuam,
-
dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus et haec omnia per hanc lucis vitam
vacat implere,
-
currendum et agendum est modo quod in perpetuo nobis expediat.
-
Constituenda est ergo nobis dominici schola servitii.
-
In qua institutione nihil asperum, nihil grave, nos constituturos speramus;
-
sed et si quid paululum restrictius, dictante aequitatis ratione, propter
emendationem vitiorum vel conservationem caritatis processerit,
-
non ilico pavore perterritus refugias viam salutis quae non est nisi angusto
initio incipienda.
-
Processu vero conversationis et fidei, dilatato corde inenarrabili dilectionis
dulcedine curritur via mandatorum Dei,
-
ut ab ipsius numquam magisterio discedentes, in eius doctrinam usque ad
mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per patientiam
participemur, ut et regno eius mereamur esse consortes. Amen.
|
Explicit Prologus
|
|
INCIPIT TEXTUS REGULAE
Regula appellatur ab hoc quod oboedientum dirigat mores. |
|
I - De generibus monachorum
-
Monachorum quattuor esse genera manifestum est.
-
Primum coenobitarum, hoc est monasteriale, militans sub regula vel abbate.
-
Deinde secundum genus est anachoritarum, id est eremitarum, horum qui non
conversationis fervore novicio, sed monasterii probatione diuturna,
-
qui didicerunt contra diabolum multorum solacio iam docti pugnare,
-
et bene exstructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi iam
sine consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia carnis vel
cogitationum, Deo auxiliante, pugnare sufficiunt.
-
Tertium vero monachorum taeterrimum genus est sarabaitarum, qui nulla regula
approbati, experientia magistra, sicut aurum fornacis, sed in plumbi natura
molliti,
-
adhuc operibus servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur.
-
Qui bini aut terni aut certe singuli sine pastore, non dominicis sed suis
inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum voluntas,
-
cum quicquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint,
hoc putant non licere.
-
Quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum, qui tota vita
sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum
cellas hospitantur,
-
semper vagi et numquam stabiles, et propriis voluntatibus et gulae illecebris
servientes, et per omnia deteriores sarabaitis.
-
De quorum omnium horum miserrima conversatione melius est silere quam loqui.
-
His ergo omissis, ad coenobitarum fortissimum genus disponendum, adiuvanteDomino,
veniamus.
|
|
II - Qualis debeat esse abbas
-
Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur
et nomen maioris factis implere.
-
Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur
pronomine,
-
dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus:
Abba, Pater.
-
Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut docere aut
constituere vel iubere,
-
sed iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum
mentibus conspargatur,
-
memor semper abbas quia doctrinae suae vel discipulorum oboedientiae, utrarumque
rerum, in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio.
-
Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quicquid in ovibus paterfamilias
utilitatis minus potuerit invenire.
-
Tantundem iterum erit ut, si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris fuerit
omnis diligentia attributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura
exhibita,
-
pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat cum propheta Domino: iustitiam
tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi; ipsi
autem contemnentes spreverunt me,
-
et tunc demum inoboedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens
ipsa mors.
-
Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse
discipulis,
-
id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat, ut capacibus
discipulis mandata Domini verbis proponere, duris corde vero et simplicioribus
factis suis divina praecepta monstrare.
-
Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet
non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur,
-
ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare tu enarras iustitias meas
et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam et
proiecisti sermones meos post te,
-
et: Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti.
-
Non ab eo persona in monasterio discernatur.
-
Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut oboedientia
invenerit meliorem.
-
Non convertenti ex servitio praeponatur ingenuus, nisi alia rationabilis
causa exsistat.
-
Quod si ita, iustitia dictante, abbati visum fuerit, et de cuiuslibet ordine
id faciet. Sin alias, propria teneant loca,
-
quia sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino
aequalem servitutis militiam baiulamus, quia non est apud Deum personarum
acceptio.
-
Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab aliis in
operibus bonis et humiles inveniamur.
-
Ergo aequalis sit ab eo omnibus caritas, una praebeatur in omnibus secundum
merita disciplina.
-
In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam servare
in qua dicit: Argue, obsecra, increpa,
-
id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri,
pium patris ostendat affectum,
-
id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, oboedientes autem
et mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare, neglegentes et
contemnentes ut increpat et corripiat admonemus.
-
Neque dissimulet peccata delinquentium; sed et mox ut coeperint oriri radicitus
ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo.
-
Et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima vel secunda admonitione
verbis corripiat,
-
improbos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis
castigatio in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus
verbis non corrigitur,
-
et iterum: Percute filium tuum virga et liberabis animam eius a morte.
-
Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire quia
cui plus committitur, plus ab eo exigitur.
-
Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit regere animas et multorum
servire moribus, et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus,
alium suasionibus;
-
et secundum uniuscuiusque qualitatem vel intellegentiam, ita se omnibus
conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur,
verum in augmentatione boni gregis gaudeat.
-
Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum,
ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis,
-
sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem
redditurus est.
-
Et ne causetur de minori forte substantia, meminerit scriptum: Primum
quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis,
-
et iterum: Nihil deest timentibus eum.
-
Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam,
-
et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro
certo quia in die iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino
rationem, sine dubio addita et suae animae.
-
Et ita, timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus,
cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus,
-
et cum de monitionibus suis emendationem aliis sumministrat ipse efficitur
a vitiis emendatus.
|
|
III - De adhibendis ad consilium fratribus
-
Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem
congregationem et dicat ipse unde agitur,
-
et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit
faciat.
-
Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori Dominus
revelat quod melius est.
-
Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione, et non
praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit,
-
et magis in abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse iudicaverit
ei cuncti oboediant.
-
Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum provide et
iuste condecet cuncta disponere.
-
In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere
declinetur a quoquam.
-
Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem,
-
neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium
contendere.
-
Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat.
-
Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat, sciens
se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem
redditurum.
-
Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum
utatur consilio,
-
sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio et post factum non paeniteberis.
|
|
IV - Quae sunt instrumenta bonorum operum
-
In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute;
-
deinde proximum tamquam seipsum.
-
Deinde non occidere,
-
non adulterare,
-
non facere furtum,
-
non concupiscere,
-
non falsum testimonium dicere,
-
honorare omnes homines,
-
et quod sibi quis fieri non vult, alio ne faciat.
-
Abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum.
-
Corpus castigare,
-
delicias non amplecti,
-
ieiunium amare.
-
Pauperes recreare,
-
nudum vestire,
-
infirmum visitare,
-
mortuum sepelire.
-
In tribulatione subvenire,
-
dolentem consolari.
-
Saeculi actibus se facere alienum,
-
nihil amori Christi praeponere.
-
Iram non perficere,
-
iracundiae tempus non reservare.
-
Dolum in corde non tenere,
-
pacem falsam non dare.
-
Caritatem non derelinquere.
-
Non iurare ne forte periuret,
-
veritatem ex corde et ore proferre.
-
Malum pro malo non reddere.
-
Iniuriam non facere, sed et factas patienter sufferre.
-
Inimicos diligere.
-
Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere.
-
Persecutionem pro iustitia sustinere.
-
Non esse superbum,
-
non vinolentum,
-
non multum edacem,
-
non somnulentum,
-
non pigrum,
-
non murmuriosum,
-
non detractorem.
-
Spem suam Deo committere.
-
Bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet, non sibi;
-
malum vero semper a se factum sciat et sibi reputet.
-
Diem iudicii timere,
-
gehennam expavescere,
-
vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare,
-
mortem cotidie ante oculos suspectam habere.
-
Actus vitae suae omni hora custodire,
-
in omni loco Deum se respicere pro certo scire.
-
Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere et seniori
spiritali patefacere,
-
os suum a malo vel pravo eloquio custodire,
-
multum loqui non amare,
-
verba vana aut risui apta non loqui,
-
risum multum aut excussum non amare.
-
Lectiones sanctas libenter audire,
-
orationi frequenter incumbere,
-
mala sua praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione Deo confiteri,
-
de ipsis malis de cetero emendare.
-
Desideria carnis non efficere,
-
voluntatem propriam odire,
-
praeceptis abbatis in omnibus oboedire, etiam si ipse aliter-- quod absit--
agat, memores illud dominicum praeceptum: Quae dicunt facite, quae autem
faciunt facere nolite.
-
Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur.
-
Praecepta Dei factis cotidie adimplere,
-
castitatem amare,
-
nullum odire,
-
zelum non habere,
-
invidiam non exercere,
-
contentionem non amare,
-
elationem fugere.
-
Et seniores venerare,
-
iuniores diligere.
-
In Christi amore pro inimicis orare;
-
cum discordante ante solis occasum in pacem redire.
-
Et de Dei misericordia numquam desperare.
-
Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis.
-
Quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta et in die
iudicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur quam ipse
promisit.
-
Quod oculus non vidit nec auris audivit, quae praeparauit Deus his qui
diligunt illum.
-
Officina vero ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii
et stabilitas in congregatione.
|
|
V - De oboedientia
-
Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora.
-
Haec convenit his qui nihil sibi a Christo carius aliquid existimant.
-
Propter servitium sanctum quod professi sunt seu propter metum gehennae
vel gloriam vitae aeternae,
-
mox aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si divinitus imperetur moram
pati nesciant in faciendo.
-
De quibus Dominus dicit: Obauditu auris oboedivit mihi.
-
Et item dicit doctoribus: Qui vos audit me audit.
-
Ergo hii tales, relinquentes statim quae sua sunt et voluntatem propriam
deserentes,
-
mox exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino
oboedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur,
-
et veluti uno momento praedicta magistri iussio et perfecta discipuli opera,
in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur.
-
Quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit,
-
ideo angustam viam arripiunt-- unde Dominus dicit: Angusta via est quae
ducit ad vitam,
-
ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et voluptatibus oboedientes,
sed ambulantes alieno iudicio et imperio, in coenobiis degentes abbatem
sibi praeesse desiderant.
-
Sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam qua dicit: Non
veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me.
-
Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis hominibus,
si quod iubetur non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmurio vel
cum responso nolentis efficiatur,
-
quia oboedientia quae maioribus praebetur Deo exhibetur; ipse enim dixit:
Qui
vos audit me audit.
-
Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia hilarem datorem
diligit Deus.
-
Nam, cum malo animo si oboedit discipulus et non solum ore sed etiam in
corde si murmuraverit,
-
etiam si impleat iussionem, tamen acceptum iam non erit Deo qui cor eius
respicit murmurantem,
-
et pro tali facto nullam consequitur gratiam; immo poenam murmurantium
incurrit, si non cum satisfactione emendaverit.
|
|
VI - De taciturnitate
-
Faciamus quod ait propheta: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam
in lingua mea. Posui ori meo custodiam. Obmutui et humiliatus sum et silui
a bonis.
-
Hic ostendit propheta, si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem
debet taceri, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet
cessari.
-
Ergo, quamvis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis, perfectis
discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia,
-
quia scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum,
-
et alibi: Mors et vita in manibus linguae.
-
Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulum convenit.
-
Et ideo, si qua requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et subiectione
reverentiae requirantur.
-
Scurrilitates vero vel verba otiosa et risum moventia aeterna clausura
in omnibus locis damnamus et ad talia eloquia discipulum aperire os non
permittimus.
|
|
VII - De humilitate
-
Clamat nobis scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat humiliabitur
et qui se humiliat exaltabitur.
-
Cum haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae.
-
Quod se cavere propheta indicat dicens: Domine, non est exaltatum cor
meum neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus
super me.
-
Sed quid si non humiliter sentiebam, si exaltavi animam meam?-- sicut
ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam.
-
Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere et ad exaltationem
illam caelestem ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur volumus
velociter pervenire,
-
actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio lacob
apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur.
-
Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi
exaltatione descendere et humilitate ascendere.
-
Scala vero ipsa erecta nostra est vita in saeculo, quae humiliato corde
a Domino erigatur ad caelum.
-
Latera enim eius scalae dicimus nostrum esse corpus et animam, in qua latera
diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina ascendendo
inseruit.
-
Primus itaque humilitatis gradus est si, timorem Dei sibi ante oculos semper
ponens, oblivionem omnino fugiat
-
et semper sit memor omnia quae praecepit Deus, ut qualiter et contemnentes
Deum gehenna de peccatis incendat et vita aeterna quae timentibus Deum
praeparata est animo suo semper evolvat.
-
Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est cogitationum, linguae,
manuum, pedum vel voluntatis propriae sed et desideria carnis,
-
aestimet se homo de caelis a Deo semper respici omni hora et facta sua
omni loco ab aspectu divinitatis videri et ab angelis omni hora renuntiari.
-
Demonstrans nobis hoc propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum
semper praesentem ostendit dicens: Scrutans corda et renes Deus;
-
et item: Dominus nouit cogitationes hominum;
-
et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a longe;
-
et: Quia cogitatio hominis confitebitur tibi.
-
Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas, dicat semper utilis
frater in corde suo: Tunc ero immaculatus coram eo si observavero me
ab iniquitate mea.
-
Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit scriptura nobis:
Et
a voluntatibus tuis avertere.
-
Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius voluntas in nobis.
-
Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum cavemus illud quod
dicit sancta scriptura: Sunt viae quae putantur ab hominibus rectae,
quarum finis usque ad profundum inferni demergit,
-
et cum item pavemus illud quod de neglegentibus dictum est: Corrupti
sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis.
-
In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus semper esse praesentem
cum dicit propheta Domino: Ante te est omne desiderium meum.
-
Cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus introitum delectationis
posita est.
-
Unde scriptura praecepit dicens: Post concupiscentias tuas non eas.
-
Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos
-
et Dominus de caelo semper respicit super filios hominum, ut videat
si est intellegens aut requirens Deum,
-
et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum
opera nuntiantur,
-
cavendum est ergo omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo propheta, ne
nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat
Deus
-
et, parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat nos converti
in melius, ne dicat nobis in futuro: Haec fecisti et tacui.
-
Secundus humilitatis gradus est si propriam quis non amans voluntatem desideria
sua non delectetur implere,
-
sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non veni facere voluntatem
meam, sed eius qui me misit.
-
Item dicit scriptura: Voluntas habet poenam et necessitas parit coronam.
-
Tertius humilitatis gradus est ut quis pro Dei amore omni oboedientia se
subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit apostolus: Factus oboediens
usque ad mortem.
-
Quartus humilitatis gradus est si, in ipsa oboedientia duris et contrariis
rebus vel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis, tacite conscientia patientiam
amplectatur
-
et sustinens non lassescat vel discedat, dicente scriptura: Qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit;
-
item: Confortetur cor tuum et sustine Dominum
-
Et ostendens fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere,
dicit ex persona sufferentium: Propter te morte afficimur tota die,
aestimati sumus ut oves occisionis.
-
Et securi de spe retributionis divinae subsequuntur gaudentes et dicentes:
Sed
in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
-
Et item alio loco scriptura: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti
sicut igne examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes
in dorso nostro.
-
Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens: Imposuisti
homines super capita nostra.
-
Sed et praeceptum Domini in adversis et iniuriis per patientiam adimplentes,
qui percussi in maxillam praebent et aliam, auferenti tunicam dimittunt
et pallium, angariati miliario vadunt duo,
-
cum Paulo Apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent
et maledicentes se benedicent.
-
Quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes
vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbatem non celaverit
suum.
-
Hortans nos de hac re scriptura dicens: Revela ad Dominum viam tuam
et spera in eum.
-
Et item dicit: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum
misericordia eius.
-
Et item propheta: Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas
non operui.
-
Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustias meas Domino, et tu remisisti
impietatem cordis mei.
-
Sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate contentus
sit monachus, et ad omnia quae sibi iniunguntur velut operarium malum se
iudicet et indignum
-
dicens sibi cum propheta: Ad nihilum redactus sum et nescivi, ut iumentum
factus sum apud te et ego semper tecum.
-
Septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et viliorem non
solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu,
-
humilians se et dicens cum propheta: Ego autem sum uermis et non homo,
opprobrium hominum et abiectio plebis.
-
Exaltatus sum et humiliatus et confusus.
-
Et item: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam mandata tua.
-
Octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus, nisi quod communis
monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla.
-
Nonus humilitatis gradus est si linguam ad loquendum prohibeat monachus
et, taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non loquatur,
-
monstrante scriptura quia in multiloquio non effugitur peccatum,
-
et quia vir linguosus non dirigitur super terram.
-
Decimus humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in risu,
quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam.
-
Undecimus humilitatis gradus est si, cum loquitur monachus, leniter et
sine risu, humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur,
et non sit clamosus in voce,
-
sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis.
-
Duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed etiam
ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet,
-
id est in Opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro
vel ubicumque sedens, ambulans vel stans, inclinato sit semper capite,
defixis in terram aspectibus,
-
reum se omni hora de peccatis suis aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari
aestimet,
-
dicens sibi in corde semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis
in terram oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, levare
oculos meos ad caelos.
-
Et item cum Propheta: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque.
-
Ergo, his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad caritatem
Dei perveniet illam quae perfecta foris mittit timorem,
-
per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque ullo
labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire,
-
non iam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona et
delectatione virtutum.
-
Quae Dominus iam in operarium suum mundum a vitiis et peccatis Spiritu
Sancto dignabitur demonstrare.
|
|
VIII - De officiis divinis in noctibus
-
Hiemis tempore, id est a kalendas Novembres usque in Pascha, iuxta considerationem
rationis, octava hora noctis surgendum est,
-
ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant.
-
Quod vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum
aliquid indigent meditationi inserviatur.
-
A Pascha autem usque ad supradictas Novembres, sic temperetur hora ut vigiliarum
agenda parvissimo intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant,
mox matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.
|
|
IX - Quanti psalmi dicendi sunt nocturnis horis
-
Hiemis tempore suprascripto, in primis versu tertio dicendum: Domine,
labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam.
-
Cui subiungendus est tertius psalmus et gloria.
-
Post hunc, psalmum nonagesimum quartum cum antiphona, aut certe decantandum.
-
Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antiphonas.
-
Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et, sedentibus omnibus in scamnis,
legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones,
inter quas et tria responsoria cantentur:
-
duo responsoria sine gloria dicantur; post tertiam vero lectionem, qui
cantat dicat gloriam.
-
Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilia sua surgant, ob honorem
et reverentiam sanctae Trinitatis.
-
Codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis, tam veteris testamenti
quam novi, sed et expositiones earum, quae a nominatis et orthodoxis catholicis
patribus factae sunt.
-
Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui sex
psalmi, cum alleluia canendi.
-
Post hos, lectio apostoli sequatur, ex corde recitanda, et versus, et supplicatio
litaniae, id est Kyrie eleison.
-
Et sic finiantur vigiliae nocturnae.
|
|
X - Qualiter aestatis tempore agatur nocturna laus
-
A Pascha autem usque ad kalendas Novembres, omnis ut supra dictum est psalmodiae
quantitas teneatur,
-
excepto quod lectiones in codice, propter brevitatem noctium, minime legantur,
sed pro ipsis tribus lectionibus una de veteri Testamento memoriter dicatur,
quam brevis responsorius subsequatur.
-
Et reliqua omnia ut dictum est impleantur, id est ut numquam minus a duodecim
psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicantur, exceptis tertio et
nonagesimo quarto psalmo.
|
|
XI - Qualiter diebus dominicis vigiliae agantur
-
Dominico die temperius surgatur ad vigilias.
-
In quibus vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut supra disposuimus
sex psalmis et versu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in
subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones cum
responsoriis suis.
-
Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante gloria; quam dum incipit,
mox omnes cum reverentia surgant.
-
Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antiphonas
sicut anteriores, et versu.
-
Post quibus iterum legantur aliae quattuor lectiones cum responsoriis suis,
ordine quo supra.
-
Post quibus dicantur tria cantica de prophetarum, quas instituerit abbas;
quae cantica cum alleluia psallantur.
-
Dicto etiam versu et benedicente abbate, legantur aliae quattuor lectiones
de novo testamento, ordine quo supra.
-
Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum " Te Deum laudamus
".
-
Quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelia, cum honore et timore
stantibus omnibus.
-
Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et subsequatur mox abbas hymnum "
Te
decet laus ", et data benedictione incipiant matutinos.
-
Qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis aequaliter in
die dominico teneatur.
-
Nisi forte -- quod absit -- tardius surgant: aliquid de lectionibus breviandum
est, aut responsoriis.
-
Quod tamen omnino caveatur ne proveniat. Quod si contigerit, digne inde
satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit neglectum.
|
|
XII - Quomodo matutinorum sollemnitas agatur
-
In matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus,
sine antiphona, in directum.
-
Post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia.
-
Post quem dicatur centesimus septimus decimus et sexagesimus secundus.
-
Inde Benedictiones et Laudes, lectionem de Apocalypsis unam ex corde, et
responsorium, ambrosianum, versum, canticum de Evangelia, litaniam, et
completum est.
|
|
XIII - Privatis diebus qualiter agantur matutini
-
Diebus autem privatis, matutinorum sollemnitas ita agatur,
-
id est, ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona, subtrahendo
modice, sicut dominica, ut omnes occurrant ad quinquagesimum, qui cum antiphona
dicatur.
-
Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est:
-
secunda feria, quintum et tricesimum quintum;
-
tertia feria, quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum;
-
quarta feria, sexagesimum tertium et sexagesimum quartum;
-
quinta feria, octogesimum septimum et octogesimum nonum;
-
sexta feria, septuagesimum quintum et nonagesimum primum;
-
sabbatorum autem, centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium
qui dividatur in duas glorias.
-
Nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex prophetis sicut psallit
ecclesia Romana dicantur.
-
Post haec sequantur laudes; deinde lectio una apostoli memoriter recitanda,
responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania et completum
est.
-
Plane agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando, nisi in ultimo
per ordinem oratio dominica, omnibus audientibus, dicatur a priore, propter
scandalorum spinas quae oriri solent,
-
ut conventi per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte nobis
sicut et nos dimittimus, purgent se ab huiusmodi vitio.
-
Ceteris vero agendis, ultima pars eius orationis dicatur, ut ab omnibus
respondeatur: Sed libera nos a malo.
|
|
XIV - In nataliciis Sanctorum qualiter agantur Vigiliae
-
In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus sollemnitatibus, sicut diximus
dominico die agendum, ita agatur,
-
excepto quod psalmi aut antiphonae vel lectiones ad ipsum diem pertinentes
dicantur; modus autem suprascriptus teneatur.
|
|
XV - Alleluia quibus temporibus dicatur
-
A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur alleluia,
tam in psalmis quam in responsoriis.
-
A Pentecosten autem usque caput quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex
posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur.
-
Omni vero dominica extra quadragesima, cantica, matutinos, prima, tertia,
sexta nonaque cum alleluia dicatur, vespera vero iam antiphona.
-
Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten.
|
|
XVI - Qualiter divina Opera per diem agantur
-
Ut ait propheta: septies in die laudem dixi tibi.
-
Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutino, primae,
tertiae, sextae, nonae, vesperae completoriique tempore nostrae servitutis
officia persolvamus,
-
quia de his diurnis horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi.
-
Nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte surgebam
ad confitendum tibi.
-
Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super iudicia iustitiae
suae, id est matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera, completorios,
et nocte surgamus ad confitendum ei.
|
|
XVII - Quot psalmi per easdem horas canendi sunt
-
Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc de sequentibus
horis videamus.
-
Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria,
-
hymnum eiusdem horae post versum Deus in adiutorium antequam psalmi incipiantur.
-
Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu et Kyrie
eleison et missas.
-
Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine celebretur oratio, id est versu,
hymnos earundem horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Kyrie eleison
et missas.
-
Si maior congregatio fuerit, cum antiphonas, si vero minor, in directum
psallantur.
-
Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis terminetur.
-
Post quibus psalmis, lectio recitanda est; inde responsorium, ambrosianum,
versu, canticum de Evangelia, litania, et oratione dominica fiant missae.
-
Completorios autem trium psalmorum dictione terminentur. Qui psalmi directanei
sine antiphona dicendi sunt.
-
Post quos hymnum eiusdem horae, lectionem unam, versu, Kyrie eleison, et
benedictione missae fiant.
|
|
XVIII - Quo ordine ipsi psalmi dicendi sunt
-
In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum
me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque horae.
-
Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi centesimi
octavi decimi;
-
reliquis vero horis, id est tertia, sexta vel nona, terna capitula suprascripti
psalmi centesimi octavi decimi dicantur.
-
Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est primus, secundus
et sextus;
-
et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem
terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane ut nonus psalmus et
septimus decimus partiantur in binos.
-
Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur.
-
Ad tertiam vero, sextam nonamque secundae feriae, novem capitula quae residua
sunt de centesimo octavo decimo, ipsa terna per easdem horas dicantur.
-
Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est dominico
et secunda feria,
-
tertia feria iam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur terni psalmi a
centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo, id est psalmi novem.
-
Quique psalmi semper usque dominica per easdem horas itidem repetantur,
hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis
diebus servatam.
-
Et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo incipietur.
-
Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur.
-
Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo,
-
exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo
septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo
tertio et centesimo quadragesimo secundo;
-
reliqui omnes in vespera dicendi sunt.
-
Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto
fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum
quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum;
-
centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo
coniungatur.
-
Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est lectionem,
responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra taxavimus impleatur.
-
Ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum, nonagesimum
et centesimum tricesimum tertium.
-
Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui supersunt
aequaliter dividantur in septem noctium vigilias,
-
partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per
unamquamque constituens noctem.
-
Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit,
ordinet si melius aliter iudicaverit,
-
dum omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero
centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a caput
reprehendatur ad vigilias.
-
Quia nimis inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui minus
a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt,
-
dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse,
quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.
|
|
XIX - De disciplina psallendi
-
Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco
speculari bonos et malos,
-
maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus.
-
Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore,
-
et iterum: Psallite sapienter,
-
et: In conspectu angelorum psallam tibi.
-
Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum
eius esse,
-
et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae.
|
|
XX - De reverentia orationis
-
Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus
nisi cum humilitate et reverentia,
-
quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione
supplicandum est.
-
Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrimarum
nos exaudiri sciamus.
-
Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis
divinae gratiae protendatur.
-
In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore omnes
pariter surgant.
|
XXI - De decanis monasterii
-
Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii
et sanctae conversationis, et constituantur decani,
-
qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata
Dei et praecepta abbatis sui.
-
Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua,
-
et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae
doctrinam.
-
Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit
reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit,
deiciatur,
-
et alter in loco eius qui dignus est surrogetur.
-
Et de praeposito eadem constituimus.
|
|
XXII - Quomodo dormiant monachi
-
Singuli per singula lecta dormiant.
-
Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui
accipiant.
-
Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit,
deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent.
-
Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane.
-
Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad
latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent dormientem;
-
et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes,
festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et
modestia.
-
Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus.
-
Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum
excusationes.
|
|
XXIII - De excommunicatione culparum
-
Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel
in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum
contemptor repertus fuerit,
-
hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete
a senioribus suis.
-
Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus.
-
Si vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit, excommunicationi
subiaceat;
-
sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur.
|
|
XXIV - Qualis debet esse modus excommunicationis
-
Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura debet
extendi;
-
qui culparum modus in abbatis pendat iudicio.
-
Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione
privetur.
-
Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum
aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem.
-
Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat,
-
ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si
fratres nona, ille vespera,
-
usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.
|
|
XXV - De gravioribus culpis
-
Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa,
simul ab oratorio.
-
Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio.
-
luctu, sciens illam terribilem apostoli sententiam dicentis
-
traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit
in die Domini.
-
Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua praeviderit
abbas ei competere;
-
nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur.
|
|
XXVI - De his qui sine iussione iungunt se excommunicatis
-
Si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri excommunicato
quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum ei dirigere,
-
similem sortiatur excommunicationis vindictam.
|
|
XXVII - Qualiter debeat abbas sollicitus esse circa
excommunicatos
-
Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia
non est opus sanis medicus sed male habentibus.
-
Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id
est seniores sapientes fratres,
-
qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis
satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur,
-
sed, sicut ait item apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur
pro eo ab omnibus.
-
Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et
industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat.
-
Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem;
-
et metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum
videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis.
-
Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem
ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere;
-
cuius infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis
dignaretur imponere et sic reportare ad gregem.
|
|
XXVIII - De his qui saepius correpti emendare noluerint
-
Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus
non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta
in eum procedant.
-
Quod si nec ita correxerit, aut forte-- quod absit-- in superbia elatus
etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus:
-
si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum
divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae,
-
et iam si viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam-- quod
maius est-- suam et omnium fratrum pro eo orationem,
-
ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem.
-
Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis,
ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis,
-
et iterum: Infidelis, si discedit, discedat,
-
ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.
|
|
XXIX - Si debeant fratres exeuntes de monasterio iterum
recipi
-
Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti voluerit,
spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est,
-
et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas comprobetur.
-
Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam postea sciens omnem
sibi reversionis aditum denegari.
|
|
XXX - De pueris minori aetate, qualiter corripiantur
-
Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras.
-
Ideoque, quotiens pueri vel adulescentiores aetate, aut qui minus intellegere
possunt quanta poena sit excommunicationis,
-
hi tales dum delinquunt, aut ieiuniis nimiis affligantur aut acris verberibus
coerceantur, ut sanentur.
|
|
XXXI - De cellerario monasterii, qualis sit
-
Cellararius monasterii eligatur de congregatione, sapiens, maturis moribus,
sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non iniuriosus,
non tardus, non prodigus,
-
sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater.
-
Curam gerat de omnibus;
-
sine iussione abbatis nihil faciat.
-
Quae iubentur custodiat;
-
fratres non contristet.
-
Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat, non spernendo
eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget.
-
Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum quia qui bene
ministraverit gradum bonum sibi acquirit.
-
Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam
gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus
est.
-
Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata
conspiciat.
-
Nihil ducat neglegendum.
-
Neque avaritiae studeat, neque prodigus sit et stirpator substantiae monasterii,
sed omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis.
-
Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod tribuatur,
sermo responsionis porrigatur bonus,
-
ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum.
-
Omnia quae ei iniunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eum
prohibuerit, non praesumat.
-
Fratribus constitutam annonam sine aliquo typho vel mora offerat, ut non
scandalizentur, memor divini eloquii quid mereatur qui scandalizaverit
unum de pusillis.
-
Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus et ipse
aequo animo impleat officium sibi commissum.
-
Horis competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda sunt,
-
ut nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei.
|
|
XXXII - De ferramentis vel rebus monasterii
-
Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus
praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit,
-
et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda.
-
Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim
succedunt, sciat quid dat aut quid recipit.
-
Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit, corripiatur;
-
si non emendaverit, disciplinae regulari subiaceat.
|
|
XXXIII - Si quid debeant monachi proprium habere
-
Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio,
-
ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis,
-
neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque
tabulas, neque graphium, sed nihil omnino,
-
ippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate;
-
omnia vero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam liceat habere
quod abbas non dederit aut permiserit.
-
Omniaque omnium sint communia, ut scriptum est, ne quisquam suum
aliquid dicat vel praesumat.
-
Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur
semel et iterum;
-
si non emendaverit, correptioni subiaceat.
|
|
XXXIV - Si omnes aequaliter debeant necessaria accipere
-
Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat.
-
Ubi non dicimus ut personarum-- quod absit-- acceptio sit, sed infirmitatum
consideratio;
-
ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur,
-
qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia;
-
et ita omnia membra erunt in pace.
-
Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque
verbo vel significatione appareat;
-
quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur.
|
|
XXXV - De septimanariis coquinae
-
Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae officio,
nisi aut aegritudo, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit,
-
quia exinde maior merces et caritas acquiritur.
-
Imbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc faciant;
-
sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut positionem
loci.
-
Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel si qui,
ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur;
-
ceteri sibi sub caritate invicem serviant.
-
Egressurus de septimana sabbato munditias faciat.
-
Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent.
-
Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus
lavent.
-
Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet;
-
qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut quod recipit.
-
Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam
annonam singulas biberes et panem,
-
ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus
suis.
-
In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant.
-
Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica
omnibus genibus provolvantur postulantes pro se orari.
-
Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es, Domine
Deus, qui adiuvasti me et consolatus es me;
-
quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur ingrediens
et dicat: Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina,
-
et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur.
|
|
XXXVI - De infirmis fratribus
-
Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera
Christo ita eis serviatur,
-
quia ipse dixit: Infirmus fui et visitastis me,
-
et: Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis.
-
Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire, et non superfluitate
sua contristent fratres suos servientes sibi;
-
qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur.
-
Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur.
-
Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens
Deum et diligens ac sollicitus.
-
Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur --sanis autem et maxime
iuvenibus tardius concedatur.
-
Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur;
at, ubi meliorati fuerunt, a carnibus more solito omnes abstineant.
-
Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur
infirmi. Et ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur.
|
|
XXXVII - De senibus vel infantibus
-
Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his aetatibus, senum
videlicet et infantum, tamen et regulae auctoritas eis prospiciat.
-
Consideretur semper in eis imbecillitas et ullatenus eis districtio regulae
teneatur in alimentis,
-
sed sit in eis pia consideratio et praeveniant horas canonicas.
|
|
XXXVIII - De hebdomodario lectore
-
Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui arripuerit
codicem legere ibi, sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur.
-
Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari,
ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis,
-
et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente:
Domine,
labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam;
-
et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum.
-
Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis
ibi audiatur.
-
Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi vicissim
ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid;
-
si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam
voce.
-
Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere,
ne detur occasio;
-
nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere.
-
Frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere,
propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere.
-
Postea autem cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat.
-
Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificant audientes.
|
|
XXXIX - De mensura cibus
-
Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae, omnibus
mensis, cocta duo pulmentaria, propter diversorum infirmitatibus,
-
ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio reficiatur.
-
Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si fuerit unde
poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium.
-
Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio sive prandii
et cenae:
-
quod si cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario servetur
reddenda cenandis.
-
Quod si labor forte factus fuerit maior, in arbitrio et potestate abbatis
erit, si expediat, aliquid augere,
-
remota prae omnibus crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries,
-
quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula,
-
sicut ait Dominus noster: Videte ne graventur corda vestra crapula.
-
Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam
maioribus, servata in omnibus parcitate.
-
Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio, praeter
omnino debiles aegrotos.
|
|
XL - De mensura potus
-
Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic;
-
et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur.
-
Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos
sufficere per diem.
-
Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros
mercedem sciant.
-
Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit,
in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas
aut ebrietas.
-
Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia nostris temporibus
id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non usque
ad satietatem bibamus, sed parcius,
-
quia vinum apostatare facit etiam sapientes.
-
Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri
possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant
et non murmurent.
-
Hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint.
|
|
XLI - Quibus horis oportet reficere fratres
-
A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et sera
cenent.
-
A Pentecosten autem, tota aestate, si labores agrorum non habent monachi
aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque
ad nonam;
-
reliquis diebus ad sextam prandeant;
-
quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis fervor nimius
fuerit, continuanda erit et in abbatis sit providentia.
-
Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod
faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant.
-
Ab idus autem Septembres usque caput quadragesimae, ad nonam semper reficiant.
-
In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant;
-
ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant reficientes,
sed luce adhuc diei omnia consummentur.
-
Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut
luce fiant omnia.
|
|
XLII - Ut post completorium nemo loquatur
-
Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis.
-
Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii:
-
si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum
et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet
audientes,
-
non autem Heptateuchum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit
utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur.
-
Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox accedant
ad lectionem Collationum, ut diximus.
-
Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit,
-
omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in
assignato sibi commisso fuit occupatus,
-
omnes ergo in unum positi compleant et, exeuntes a completoriis, nulla
sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid.
-
Quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam,
gravi vindictae subiaceat --
-
excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid
iusserit,
-
quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat.
|
|
XLIII - De his qui ad Opus Dei vel ad mensam tarde
occurrunt
-
Ad horam divini officii, mox auditus fuerit signus, relictis omnibus quaelibet
fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur,
-
cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem.
-
Ergo nihil Operi Dei praeponatur.
-
Quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi quarti,
quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici, occurrerit,
non stet in ordine suo in choro,
-
sed ultimus omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus seorsum
constituerit abbas, ut videantur ab ipso vel ab omnibus,
-
usque dum completo Opere Dei publica satisfactione paeniteat.
-
Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut, visi
ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendent;
-
nam, si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet
et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat, et datur occasio
maligno;
-
sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant et de reliquo emendent.
-
Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum et gloriam primi psalmi
qui post versum dicitur non occurrerit, lege qua supra diximus in ultimo
stent,
-
nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi
forte abbas licentiam dederit remissione sua,
-
ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc.
-
Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant versu
et orent et sub uno omnes accedant ad mensam,
-
qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice
pro hoc corripiatur;
-
si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communis participationem,
-
sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione
sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem.
-
Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens qui
post cibum dicitur.
-
Et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus
praesumere;
-
sed et cui offertur aliquid a priore et accipere renuit, hora qua desideraverit
hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil percipiat usque ad emendationem
congruam.
|
|
XLIV - De his qui excommunicantur, quomodo satisfaciant
-
Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua
opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat
nihil dicens,
-
nisi tantum posito in terra capite, stratus pronus omnium de oratorio exeuntium
pedibus;
-
et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse.
-
Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde omnium
vestigiis ut orent pro ipso,
-
et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas
decreverit;
-
ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio
imponere nisi iterum abbas iubeat;
-
et omnibus horis, dum percompletur opus Dei, proiciat se in terra in loco
quo stat,
-
et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab
hac satisfactione.
-
Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio
satisfaciant usque ad iussionem abbatis;
-
hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: Sufficit!
|
|
XLV - De his qui falluntur in oratorio
-
Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium, antiphonam vel lectionem
fallitus fuerit, nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit,
maiori vindictae subiaceat,
-
quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit.
-
Infantes autem pro tali culpa vapulent.
|
|
XLVI - De his qui in aliis quibuslibet rebus delinquunt
-
Si quis dum in labore quovis, in coquina, in cellario, in ministerio, in
pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, vel in quocumque loco,
aliquid deliquerit,
-
aut fregerit quippiam aut perdiderit, vel aliud quid excesserit ubiubi,
-
et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit
et prodiderit delictum suum,
-
dum per alium cognitum fuerit, maiori subiaceat emendationi.
-
Si animae vero peccati causa fuerit latens, tantum abbati aut spiritalibus
senioribus patefaciat,
-
qui sciat curare et sua et aliena vulnera, non detegere et publicare.
|
|
XLVII - De significanda hora Operis Dei
-
Nuntianda hora Operis Dei dies noctesque sit cura abbatis: aut ipse nuntiare
aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis competentibus
compleantur.
-
Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit
imponant.
-
Cantare autem et legere non praesumat nisi qui potest ipsud officium implere
ut aedificentur audientes;
-
quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit abbas.
|
|
XLVIII - De opera manuum cotidiana
-
Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent
fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione divina.
-
Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari:
-
id est ut a Pascha usque kalendas Octobres a mane exeuntes a prima usque
hora paene quarta laborent quod necessarium fuerit;
-
ab hora autem quarta usque hora qua sextam agent lectioni vacent;
-
post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio,
aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut alium non inquietet;
-
et agatur nona temperius mediante octava hora, et iterum quod faciendum
est operentur usque ad vesperam.
-
Si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges recolligendas
per se occupentur, non contristentur,
-
quia tunc vere monachi sunt si labore manuum suarum vivunt, sicut et patres
nostri et apostoli.
-
Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes.
-
A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimae, usque in hora secunda
plena lectioni vacent;
-
hora secunda agatur tertia, et usque nona omnes in opus suum laborent quod
eis iniungitur;
-
facto autem primo signo nonae horae, deiungant ab opera sua singuli et
sint parati dum secundum signum pulsaverit.
-
Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis.
-
In quadragesimae vero diebus, a mane usque tertia plena vacent lectionibus
suis, et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur.
-
In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codiccs de bibliotheca,
quos per ordinem ex integro legant;
-
qui codices in caput quadragesimae dandi sunt.
-
Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium
horis quibus vacant fratres lectioni,
-
et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis
et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam
alios distollit:
-
hic talis si -- quod absit -- repertus fuerit, corripiatur semel et secundo;
-
si non emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant.
-
Neque frater ad fratrem iungatur horis incompetentibus.
-
Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto his qui variis officiis
deputati sunt.
-
Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit
meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet.
-
Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur ut nec
otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur.
-
Quorum imbecillitas ab abbate consideranda est.
|
|
XLIX - De Quadragesimae observatione
-
Licet omni tempore vita monachi quadragesimae debet observationem habere,
-
tamen, quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus quadragesimae
omni puritate vitam suam custodire omnes pariter,
-
et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere.
-
Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus, orationi cum fletibus,
lectioni et compunctioni cordis atque abstinentiae operam damus.
-
Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis nostrae,
orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam,
-
ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum
gaudio
Sancti Spiritus offerat Deo,
-
id est subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate,
de scurrilitate, et cum spiritalis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet.
-
Hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat, et cum eius
fiat oratione et voluntate,
-
quia quod sine permissione patris spiritalis fit, praesumptioni deputabitur
et vanae gloriae, non mercedi.
-
Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.
|
|
L - De fratribus qui longe ab oratorio laborant aut in
via sunt
-
Fratres qui omnino longe sunt in labore et non possunt occurrere hora competenti
ad oratorium
-
--et abbas hoc perpendet, quia ita est--
-
agant ibidem Opus Dei, ubi operantur, cum tremore divino flectentes genua.
-
Similiter, qui in itinere directi sunt, non eos praetereant horae constitutae,
sed ut possunt agant sibi et servitutis pensum non neglegant reddere.
|
|
LI - De fratribus qui non longe satis profiscuntur
-
Frater qui pro quovis responso dirigitur et ea die speratur reverti ad
monasterium, non praesumat foris manducare, etiam si omnino rogetur a quovis,
-
nisi forte ei ab abbate suo praecipiatur.
-
Quod si aliter fecerit, excommunicetur.
|
|
LII - De oratorio monasterii
-
Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur.
-
Expleto Opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia
Deo,
-
ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius
improbitate.
-
Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et
oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis.
-
Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito Opere Dei remorari
in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.
|
|
LIII - De hospitibus suscipiendis
-
Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse
dicturus est: Hospes fui et suscepistis me;
-
et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et
peregrinis.
-
Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a priore vel a fratribus
cum omni officio caritatis,
-
et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace.
-
Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione praemissa, propter
illusiones diabolicas.
-
In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus venientibus
sive discedentibus hospitibus:
-
inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur
qui et suscipitur.
-
Suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat cum eis
prior aut cui iusserit ipse.
-
Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur, et post haec omnis ei
exhibeatur humanitas.
-
Ieiunium a priore frangatur propter hospitem, nisi forte praecipuus sit
dies ieiunii qui non possit violari;
-
fratres autem consuetudines ieiuniorum prosequantur.
-
Aquam in manibus abbas hospitibus det;
-
pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet;
-
quibus lotis, hunc versum dicant: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam
in medio templi tui.
-
Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur,
quia in ipsis magis Christus suscipitur; nam divitum terror ipse sibi exigit
honorem.
-
Coquina abbatis et hospitum super se sit, ut, incertis horis supervenientes
hospites, qui numquam desunt monasterio, non inquietentur fratres.
-
In qua coquina ad annum ingrediantur duo fratres qui ipsud officium bene
impleant.
-
Quibus, ut indigent, solacia administrentur, ut absque murmuratione serviant,
et iterum, quando occupationem minorem habent, exeant ubi eis imperatur
in opera.
-
Et non solum ipsis, sed et in omnibus officiis monasterii ista sit consideratio,
-
ut quando indigent solacia accommodentur eis, et iterum quando vacant oboediant
imperatis.
-
Item et cellam hospitum habeat assignatam frater cuius animam timor Dei
possidet;
-
ubi sint lecti strati sufficienter. Et domus Dei a sapientibus et sapienter
administretur.
-
Hospitibus autem cui non praecipitur ullatenus societur neque colloquatur;
-
sed si obviaverit aut viderit, salutatis humiliter, ut diximus, et petita
benedictione pertranseat, dicens sibi non licere colloqui cum hospite.
|
|
LIV - Si debeat monachus litteras vel aliquid suscipere
-
Nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis neque a quoquam hominum
nec sibi invicem litteras, eulogias vel quaelibet munuscula accipere aut
dare sine praecepto abbatis.
-
Quod si etiam a parentibus suis ei quicquam directum fuerit non praesumat
suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit abbati.
-
Quod si iusserit suscipi, in abbatis sit potestate cui illud iubeat dari,
-
et non contristetur frater cui forte directum fuerat, ut non detur occasio
diabolo.
-
Qui autem aliter praesumpserit, disciplinae regulari subiaceat.
|
|
LV - De vestiario vel calciario fratrum
-
Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel aerum
temperiem dentur,
-
quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus.
-
Haec ergo consideratio penes abbatem est.
-
Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam
et tunicam
-
--cucullam in hieme villosam, in aestate puram aut vetustam --
-
et scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et caligas.
-
De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed
quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod vilius comparari
possit.
-
Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus
ea, sed mensurata.
-
Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario
propter pauperes.
-
Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes
et propter lavare ipsas res;
-
iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet.
-
Et pedules et quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum.
-
Femoralia hi qui in via diriguntur de vestario accipiant, quae revertentes
lota ibi restituant.
-
Et cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores;
quas exeuntes in via accipiant de vestiario et revertentes restituant.
-
Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena, et capitale.
-
Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare,
ne inveniatur;
-
et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimae disciplinae
subiaceat.
-
Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia
quae sunt necessaria,
-
id est cuculla, tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum, graphium,
acum, mappula, tabulas, ut omnis auferatur necessitatis excusatio.
-
A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum,
quia dabatur singulis prout cuique opus erat.
-
Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malum voluntatem
invidentium;
-
in omnibus tamen iudiciis suis Dei retributionem cogitet.
|
|
LVI - De mensa abbatis
-
Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper.
-
Quotiens tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius
sit potestate.
-
Seniore tamen uno aut duo semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam.
|
|
LVII - De artificibus monasterii
-
Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes,
si permiserit abbas.
-
Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur
aliquid conferre monasterio,
-
hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte
humiliato ei iterum abbas iubeat.
-
Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi per quorum
manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant.
-
Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore
pertulerunt,
-
hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint in
anima patiantur.
-
In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum,
-
sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus dari potest,
-
ut in omnibus glorificetur Deus.
|
|
LVIII - De disciplina suscipiendorum fratrum
-
Noviter veniens quis ad conversationem, non ei facilis tribuatur ingressus,
-
sed sicut ait Apostolus: Probate spiritus si ex Deo sunt.
-
Ergo si veniens perseveraverit pulsans et illatas sibi iniurias et difficultatem
ingressus post quattuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare
et persistere petitioni suae,
-
adnuatur ei ingressus et sit in cella hospitum paucis diebus.
-
Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent et manducent et dormiant.
-
Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super
eos omnino curiose intendat.
-
Et sollicitudo sit si revera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei,
ad oboedientiam, ad opprobria.
-
Praedicentur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum.
-
Si promiserit de stabilitate sua perseverantia, post duorum mensuum circulum
legatur ei haec regula per ordinem
-
et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis; si potes observare, ingredere;
si vero non potes, liber discede.
-
Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam noviciorum et iterum
probetur in omni patientia.
-
Et post sex mensuum circuitum legatur ei regula, ut sciat ad quod ingreditur.
-
Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum relegatur ei eadem regula.
-
Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire et cuncta
sibi imperata servare, tunc suscipiatur in congregatione,
-
sciens et lege regulae constitutum quod ei ex illa die non liceat egredi
de monasterio,
-
nec collum excutere de sub iugo regulae quem sub tam morosam deliberationem
licuit aut excusare aut suscipere.
-
Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua
et conversatione morum suorum et oboedientia,
-
coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum
sciat quem irridit.
-
De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae
ibi sunt et abbatis praesentis.
-
Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si non scit litteras, alter
ab eo rogatus scribat et ille novicius signum faciat et manu sua eam super
altare ponat.
-
Quam dum imposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum: Suscipe
me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab exspectatione
mea.
-
Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adiungentes Gloria Patri.
-
Tunc ille frater novicius prosternatur singulorum pedibus ut orent pro
eo, et iam ex illa die in congregatione reputetur.
-
Res, si quas habet, aut eroget prius pauperibus aut facta sollemniter donatione
conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus,
-
quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit.
-
Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est et induatur
rebus monasterii.
-
Illa autem vestimenta quibus exutus est reponantur in vestiario conservanda,
-
ut si aliquando suadenti diabolo consenserit ut egrediatur de monasterio
-- quod absit -- tunc exutus rebus monasterii proiciatur.
-
Illam tamen petitionem eius, quam desuper altare abbas tulit, non recipiat,
sed in monasterio reservetur.
|
|
LIX - De filiis nobilium aut pauperum qui offeruntur
-
Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si ipse
puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus
-
et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris,
et sic eum offerant.
-
De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando
quia numquam per se, numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei
aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi;
-
vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in eleemosynam
monasterio pro mercede sua,
-
faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato sibi,
si ita voluerint, usufructu.
-
Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus
perire possit -- quod absit -- quod experimento didicimus.
-
Similiter autem et pauperiores faciant.
-
Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione
offerant filium suum coram testibus.
|
|
LX - De sacerdotibus qui forte voluerint in monasterio
habitare
-
Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem
citius ei assentiatur.
-
Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulae
disciplinam servaturum,
-
nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quod
venisti?
-
Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere,
si tamen iusserit ei abbas;
-
sin alias, ullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum,
et magis humilitatis exempla omnibus det.
-
Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio,
-
illum locum attendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui
ei pro reverentia sacerdotii concessus est.
-
Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco
mediocri collocentur;
-
et ipsi tamen si promittunt de observatione regulae vel propria stabilitate.
|
|
LXI - De monachis peregrinis, qualiter suscipiantur
-
Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si pro
hospite voluerit habitare in monasterio
-
et contentus est consuetudinem loci quam invenerit, et non forte superfluitate
sua perturbat monasterium,
-
sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore
cupit.
-
Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut
ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit.
-
Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas,
et maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius vita dinosci.
-
Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis,
non solum non debet sociari corpori monasterii,
-
verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii
vitientur.
-
Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit suscipiatur
congregationi sociandus,
-
verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur,
-
et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur.
-
Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum
constituere loco.
-
Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum
vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco,
si eorum talem perspexerit esse vitam.
-
Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum
suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias,
-
quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
|
|
LXII - De sacerdotibus monasterii
-
Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconem ordinari petierit, de suis
eligat qui dignus sit sacerdotio fungi.
-
Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam,
-
nec quicquam praesumat nisi quod ei ab abbate praecipitur, sciens se multo
magis disciplinae regulari subdendum.
-
Nec occasione sacerdotii obliviscatur regulae oboedientiam et disciplinam,
sed magis ac magis in Deum proficiat.
-
Locum vero illum semper attendat quod ingressus est in monasterio,
-
praeter officium altaris, et si forte electio congregationis et voluntas
abbatis pro vitae merito eum promovere voluerint.
-
Qui tamen regulam decanis vel praepositis constitutam sibi servare sciat.
-
Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos sed rebellio iudicetur.
-
Et saepe admonitus si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur in testimonio.
-
Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, proiciatur de monasterio,
-
si tamen talis fuerit eius contumacia ut subdi aut oboedire regulae nolit.
|
|
LXIII - De ordine congregationis
-
Ordines suos in monasterio ita conservent ut conversationis tempus ut vitae
meritum discernit utque abbas constituerit.
-
Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec, quasi libera utens potestate,
iniuste disponat aliquid,
-
sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis et operibus suis redditurus
est Deo rationem.
-
Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos habuerint ipsi fratres
sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro
standum;
-
et in omnibus omnino locis aetas non discernat ordines nec praeiudicet,
-
quia Samuel et Daniel pueri presbyteros iudicaverunt.
-
Ergo excepto hos quos, ut diximus, altiori consilio abbas praetulerit vel
degradaverit certis ex causis, reliqui omnes ut convertuntur ita sint,
-
ut verbi gratia qui secunda hora diei venerit in monasterio iuniorem se
noverit illius esse qui prima hora venit diei, cuiuslibet aetatis aut dignitatis
sit,
-
pueris per omnia ab omnibus disciplina conservata.
-
Iuniores igitur priores suos honorent, priores minores suos diligant.
-
In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare nomine,
-
sed priores iuniores suos fratrum nomine, iuniores autem priores suos nonnos
vocent, quod intellegitur paterna reverentia.
-
Abbas autem, quia vices Christi creditur agere, dominus et abbas vocetur,
non sua assumptione sed honore et amore Christi;
-
ipse autem cogitet et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore.
-
Ubicumque autem sibi obviant fratres, iunior priorem benedictionem petat.
-
Transeunte maiore minor surgat et det ei locum sedendi, nec praesumat iunior
consedere nisi ei praecipiat senior suus,
-
ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes.
-
Pueri parvi vel adulescentes in oratorio vel ad mensas cum disciplina ordines
suos consequantur.
-
Foris autem vel ubiubi, et custodiam habeant et disciplinam, usque dum
ad intellegibilem aetatem perveniant.
|
LXIV - De ordinando abbate
-
In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio ut hic constituatur
quem sive omnis concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars
quamvis parva congregationis saniore consilio elegerit.
-
Vitae autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui ordinandus est,
etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis.
-
Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis -- quod quidem absit -- consentientem
personam pari consilio elegerit,
-
et vitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius dioecesim pertinet
locus ipse vel ad abbates aut christianos vicinos claruerint,
-
prohibeant pravorum praevalere consensum, sed domui Dei dignum constituant
dispensatorem,
-
scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei
faciant, sicut e diverso peccatum si neglegant.
-
Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit et cui redditurus
est rationem vilicationis suae,
-
sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse.
-
Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut sciat et sit unde proferat
nova et vetera, castum, sobrium, misericordem,
-
et semper superexaltet misericordiam iudicio, ut idem ipse consequatur.
-
Oderit vitia, diligat fratres.
-
In ipsa autem correptione prudenter agat et ne quid nimis, ne dum nimis
eradere cupit aeruginem frangatur vas;
-
suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum
non conterendum.
-
In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum
caritate ea amputet, ut viderit cuique expedire sicut iam diximus,
-
et studeat plus amari quam timeri.
-
Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non sit zelotypus
et nimis suspiciosus, quia numquam requiescit;
-
in ipsis imperiis suis providus et consideratus, et sive secundum Deum
sive secundum saeculum sit opera quam iniungit, discernat et temperet,
-
cogitans discretionem sancti Iacob dicentis: Si greges meos plus in
ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die.
-
Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens, sic omnia
temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non refugiant.
-
Et praecipue ut praesentem regulam in omnibus conservet,
-
ut dum bene ministraverit audiat a Domino quod servus bonus qui erogavit
triticum conservis suis in tempore suo:
-
Amen dico vobis, ait, super omnia bona sua constituit eum.
|
|
LXV - De praeposito monasteri
-
Saepius quidem contigit ut per ordinationem praepositi scandala gravia
in monasteriis oriantur,
-
dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati et aestimantes se secundos
esse abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones
in congregationes faciunt,
-
et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus qui
abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus ordinatur.
-
Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis
materia ei datur superbiendi,
-
dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis
sui:
-
quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et abbas.
-
Hinc suscitantur invidiae, rixae, detractiones, aemulationes, dissensiones,
exordinationes,
-
ut dum contraria sibi abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse
est sub hanc dissensionem animas periclitari,
-
et hi qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem.
-
Cuius periculi malum illos respicit in capite qui talius inordinationis
se fecerunt auctores.
-
Ideo nos vidimus expedire propter pacis caritatisque custodiam in abbatis
pendere arbitrio ordinationem monasterii sui;
-
et si potest fieri per decanos ordinetur, ut ante disposuimus, omnis utilitas
monasterii, prout abbas disposuerit,
-
ut, dum pluribus committitur, unus non superbiat.
-
Quod si aut locus expetit aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate
et abbas iudicaverit expedire,
-
quemcumque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum ordinet ipse
sibi praepositum.
-
Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab abbate suo ei iniuncta
fuerint, nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem faciens,
-
quia quantum praelatus est ceteris, ita eum oportet sollicitius observare
praecepta regulae.
-
Qui praepositus si repertus fuerit vitiosus aut elatione deceptus superbire,
aut contemptor sanctae regulae fuerit comprobatus, admoneatur verbis usque
quater;
-
si non emendaverit, adhibeatur ei correptio disciplinae regularis.
-
Quod si neque sic correxerit, tunc deiciatur de ordine praepositurae et
alius qui dignus est in loco eius surrogetur.
-
Quod si et postea in congregatione quietus et oboediens non fuerit, etiam
de monasterio pellatur.
-
Cogitet tamen abbas se de omnibus iudiciis suis Deo reddere rationem, ne
forte invidiae aut zeli flamma urat animam.
|
|
LXVI - De ostiariis monasterii
-
Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum
et reddere, et cuius maturitas eum non sinat vagari.
-
Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut venientes semper praesentem
inveniant a quo responsum accipiant.
-
Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, Deo gratias respondeat
aut Benedic,
-
et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore
caritatis.
-
Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat.
-
Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia necessaria,
id est aqua, molendinum, hortum, vel artes diversas intra monasterium exerceantur,
-
ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia omnino non expedit animabus
eorum.
-
Hanc autem regulam saepius volumus in congregatione legi, ne quis fratrum
se de ignorantia excuset.
|
|
LXVII - De fratribus in viam directis
-
Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi commendent,
-
et semper ad orationem ultimam Operis Dei commemoratio omnium absentum
fiat.
-
Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes canonicas
horas, dum expletur Opus Dei, prostrati solo oratorii
-
ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte surripuerint
in via visus aut auditus malae rei aut otiosi sermonis.
-
Nec praesumat quisquam referre alio quaecumque foris monasterium viderit
aut audierit, quia plurima destructio est.
-
Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subiaceat.
-
Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque
ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis facere.
|
|
LXVIII - Si fratri impossibilia iniungantur
-
Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia iniunguntur, suscipiat
quidem iubentis imperium cum omni mansuetudine et oboedientia.
-
Quod si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris excedere, impossibilitatis
suae causas ei qui sibi praeest patienter et opportune suggerat,
-
non superbiendo aut resistendo vel contradicendo.
-
Quod si post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium perduraverit,
sciat iunior ita sibi expedire,
-
et ex caritate, confidens de adiutorio Dei, oboediat.
|
|
LXIX - Ut in monasterio non praesumat alter alterum
defendere
-
Praecavendum est ne quavis occasione praesumat alter alium defendere monachum
in monasterio aut quasi tueri,
-
etiam si qualivis consanguinitatis propinquitate iungantur.
-
Nec quolibet modo id a monachis praesumatur, quia exinde gravissima occasio
scandalorum oriri potest.
-
Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur.
|
|
LXX - Ut non praesumat passim aliquis caedere
-
Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio;
-
atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare
aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit.
-
Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant.
-
Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae diligentia ab
omnibus et custodia sit;
-
sed et hoc cum omni mensura et ratione.
-
Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis
vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari
subiaceat,
-
quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
|
|
LXXI - Ut oboedientes sibi sint invicem
-
Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam
sibi invicem ita oboediant fratres,
-
scientes per hanc oboedientiae viam se ituros ad Deum.
-
Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio,
cui non permittimus privata imperia praeponi,
-
de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine
oboediant.
-
Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur.
-
Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque
priore suo corripitur quolibet modo,
-
vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel
commotos quamvis modice,
-
mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens,
usque dum benedictione sanetur illa commotio.
-
Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subiaceat aut, si
contumax fuerit, de monasterio expellatur.
|
|
LXXII - De zelo bono quod debent monachi habere
-
Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum,
-
ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam aeternam.
-
Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi,
-
id est ut honore se invicem praeveniant,
-
infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent,
-
oboedientiam sibi certatim impendant;
-
nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio;
-
caritatem fraternitatis caste impendant,
-
amore Deum timeant,
-
abbatem suum sincera et humili caritate diligant,
-
Christo omnino nihil praeponant,
-
qui nos pariter ad vitam aeternam perducat.
|
|
LXXIII - De hoc quod non omnis iustitiae observatio
in hac sit Regula constituta
-
Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis aliquatenus
vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere.
-
Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinae sanctorum
patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis.
-
Quae enim pagina aut qui sermo divinae auctoritatis veteris ac novi testamenti
non est rectissima norma vitae humanae?
-
Aut quis liber sanctorum catholicorum patrum hoc non resonat ut recto cursu
perveniamus ad creatorem nostrum?
-
Necnon et Collationes Patrum et Instituta et Vitas eorum, sed et Regula
sancti patris nostri Basilii,
-
quid aliud sunt nisi bene viventium et oboedientium monachorum instrumenta
virtutum?
-
Nobis autem desidiosis et male viventibus atque neglegentibus rubor confusionis
est.
-
Quisquis ergo ad patriam caelestem festinas, hanc minimam inchoationis
regulam descriptam, adiuvante Christo, perfice,
-
et tunc demum ad maiora quae supra commemoravimus doctrinae virtutumque
culmina, Deo protegente, pervenies.
|
Explicit textus Regulae
|